- TROTARE
- TROTAREapud Vincent. Belvac. l. 32. c. 21. Itaque iter arripuimus — et equitando, quantum equi troctare poterant — properabamus: Gallis hodieque troter, Salmasio est ex tolutare, et gressum notat equorum trepidantium, quem supra descripsimus, ubi et tolutim incedere dici interdum equum, qui trepidabat, monitum. Hinc trotari dicebantur adulteri, cum per urbem nudi traducerentur, quae recepta olim apud Francos, sicut vetustiori aevô apud Pisidas, poena fuit. Vide de istis Nicol. Damascenum, apud Stobaeum, Serm. 42. de illis Car. du Fresne, Glossar, et plura de adulteris supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.